- ORION
- ORIONPoetis venator est, et satelles Dianae, auditor Atlantis, qui doctrinam de caelestibus motibus, et stellis ex Libya in Graeciam attulit. Nomen eius quidam ab ὥρα, quod significat differentias temporum anni, ver, aeslatem, etc. deducunt. Quamquam Strabo appellatum eum velit Oriona, quod esset educatus in Oraeo oppid. Euboeae, Grammatici vero ab οὖρον derivant, i. e. urinâ, quia Cosmicus occasus Orionis in Novembri ciet saevas tempestates; unde Virg. dixit, l. 7. Aen. v. 719.Saevus ibi Orion hibernis conditur undis.Sane Plinius, l. 18. c. 28. Orionem nominat inter noxia sidera', ita etiam alii. Excitat quippe tempestates ortu suô et occasu. De ortu Virg. Aen. l. 1. v. 539.Cum subito assurgens fluctu nimbosus OrionIn vada caeca tulit. —— ——De occasu Horat. Epod. 10. v. 9. 10.Nec sidus atrâ nocte amicum appareat,Quâ tristis Orion cadit.Utrumque Aristoteles coniunxit, l. 2. Meteor. scribens, Orionisδύσιν, καὶ ἀνατολὴν ταραχώδη, dirum esse ortum eccasumque. Sed aliam causam affert Lactantius, Statii vetus Scholiastes, in l. 7. Theb. Fabula sic se habet: Pelasgus pauper quidam, Oenopeus nomine, vel Oenopion, (Hyreus autem Ovidio dicitur) Iovem, Neptunum et Mercurium susceperat hospitiô. Qui referendae gratiae copiam dedêre precandi quod vellet. Pelasgus orbus filium optavit. Dii in corium bovis immolati mingunt, defossumque post novem menses tolli iubent, tum igitur natus est Orion. Ovid. l. 5. v. 535.Hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Oriona,Perdidit antiquum litera prima sonum.Vide Palaephatum, de Orione. Hic postea adultus strenuus venator exstitit, Dianaeque comes adhaesit. Verum cum corporis robori satis fidens iactitaret, nullam esse feram, quam conficere non posset, Terra hominis insolentiam non ferens, scorpionem peperit, cuius ictu Orion interiit; Diana autem eum in caelum transtulit, et iuxta Tauri sidus constituit. Contra tamen Lucanus, scorpionem hunc a Diana immissum tradit, aliorumque Deorum miseratione in caelum fuisse translatum. Sic enim ille l. 9. v. 833.—— Quis fata putaretScorpion, aut vires maturae mortis habere?Ille minax nodix, et rectô verbere saevus,Teste tulit caelo victi decus Orionis.Eius meminit Nicander, in Alexipharmacis, statim ab initio,Τὸν δὲ χαλαζήεντα κόρη Τιτηνὶς ἀνῆκεΣκόρπιον ἐκ κέντροιο τεθηγμένον, ἦμος ἐπέχραΒοιωτῷ τεύχουσα κακὸν μόρον Ω᾿αρίωνι,Α᾿χράντων ὅτε χερσὶ θεῆς ἐδράξατο πέπλων.Et paulo post:Τοῦ δὲ τέρας περίσημον εν ἀςτράσιν ἀπλανὲς ἅυτως,Οἶα κυνηλατέοντος ἀείδελον ἐςτήρικται.Horatius autem Dianae telis eum confossum occubuisse tradit in his: l. 3. Carm. Od. 4. v. 71.— Notus et integraeTentator Orion DianaeVirgineâ domitus sagittâ.Oarion dicitur Catullo. Sic enim ille, Epigr. 67. v. ult.Proximus Hydrochoo fulgeat Oarion.Scriptum reliquit Dorion, in l. de piscibus, Orionem filium fuisse Neptuni et Brylles Minois filiae, quae sententia fuit etiam Hesiodi. Huic sororem addiderunt Candiopen. Fabulantur praeterea hunc munus a patre Neptuno impetrâsse, ut tam super undas, quam super terram posset incedere. Alii tamen tantae fuisso magnitudinis senserunt, ut nulla esset tanta profunditas, e qua non humeri saltem extarent e mari, quam sententiam sequi videtur Virgilius Aen. l. 10. v. 763.—— Quam magnus Orion,Cum pedes incedit medii per maxima NereiStagna, viam scindens, humero supereminet undas.Hic cum postea in Chium ad Oenopionem venisset, Aeropen illius uxorem vitiare conatus est. Quigraviter ferens illud, comprehenso Orioni oculos effodit, et mox extra suam regionem eiecit; sic postea in Lemnum profectus a Vulcano perbenigue excipitur, qui eius misertus Cedalionem unum e famulis ei ducem viarum dedit, unde in orientem ad Solem profectus ab eo sanitati restitutus est, ac lumen recuperavit. Deinde contra Oenopionem arma suscepit, quem a civibus suis sub terra occultatum, cum non speraret se amplius posse invenire, in Cretam profectus est, ubi ob insolentiam a scorpio, ut supra dictum, occisus est, uti quoque testatur Eupherion in his: Συγκυνηγῶν δὲ οὗτος Α᾿ρτέμιδι, ἐπεχείρισεν ἀυτὴν βιάζεςθαι, ὀργιςθεῖσα δὲ ἡ Θεὸς, ἀνέδωκεν ἐκ τῆς γῆς σκορπίον, ὃς ἀυτὸν πλήξας κατὰ τὸν ἀςτράγαλον ἀπέκτεινε. Quidam vero maluerunt occisum fuisse a Diana, quia illam invitâsset, ut discô secum luderet. Alii quia vim Opi uni e virginibus, quae Dianam ex Hyperboreis secutae fuerant, inferre voluerit, a Diana confixum sagittis existimârunt, ut ait Apollodorus l. 1. Neque vero ipsius solum Orionis magna fuit arrogantia, sed etiam Side eius uxor dicitur ausa fuisse cum Iunone de forma contendere, quare ad inferos fuit ab illâ deiecta. Porro fabulam Orionis ad Naturalem Philosophiam docte applicat, et explicat Nat. Comes l. 8. c. 13. Astronomiam eius vide apud Caesium, et Hesychium in Ω᾿ρίων. Nos impraesentiarum paucula tantum de magnitudine eius dicemus. Fuit enim Homerô teste, si historice spectes, maximus et procerissimus aevi sui. In Od. λ. v. 571. πελώριος dicitur. Ibidem v. 309. ait Otum et Ephialtem μηκίςτους omnium fuisse,———— Μετά γε κλυτὸν Ω᾿ρίωνα.Vide quoque Plin. l. 7. c. 16. Atque sic utrumque Hemisphaerium obsidens, secundum longitudinem obtinere dicitur partes septendecim; secundum latitudinem vero triginta. Hinc Manilius in Sphaerâ barbarica, l. 5.—— Orion magni pars maxima caeli.Et Pindarus in Isthmiis, φύσιν Ω᾿ριωνείαν, pro immani corpulentiâ dixit. Theocritus in Thalysiis, v. 52.Ε῎ςςεται Α᾿γεάνακτι καλὸς πλόος ἐς Μιτυλάναν.Χῶταν ἐφ᾿ ἑσπερίοις ἐρίφοις νότος ὑγρἀ διώκῃΚύματα, κ᾿ Ω᾿ρίων ὅκ ἐπ᾿ Ω᾿κεανῷ πόδας ἴχυι.Idem in Η῾ρακλίσκῳ,Ω᾿ρίωνα κατ᾿ ἀυτὸν, ὁ δ᾿ ἀμφαίνει μέγαν ὦμον.Aratus:Ο῞ς καὶ ἐπερχόμενος φοβέει μέγαν Ω᾿ρίωνα.Nic. Lloydius. Coeterum, gigantem hunc Nimrodum scripturae faciunt Scriptores Ecclesiastici. Hinc Auctor Chronici Alex. Ε᾿κ τῆς φυλῆς, ait, τοῦ Χὰμ, Χοὺς ὀνόματι, ὁ Αἰθίωψ. ὅςτις ἐγέννησιν τὸν Νεβρὼδ γιγάντα, τὸν Βαβυλωνίαν κτίσαντα ὃν λέγουσιν οἱ Πέρσαι ἀποθεωθέντα, καὶ γενόμενον εν τοῖς ἄςτροις τοῦ οὐρανοῦ, ὅντινα καλοῦσιν Ω᾿ρίωνα, Ex tribu Cham, Chus nomine, Aethiops, qui genuit Nimrodum gigantem, Babylonis conditorem. Hunc Persae in Deos relatum et astrisinsertum Orionem vocant. Ubi pro οἱ Πέρσαι, reponit Barthius οἱ Ποιηταὶ, Poetae, vide eum Animadversionum ad Stat. Theb. l. 7. v. 256. alibique passim: adde Gerh. Io. Vossium de Idolol. l. 1. c. 16. et 24. ubi cum Belo seu Nimrodo Orionem eundem suisse probat, et l. 2. c. 35. ubi de Orionis stella, et antiquitate nominum Orionis et Arcturi, apud Graecos, varia habet, nec non infra, voce Tridens. Sed et cum Sampsone Orionem erudite confert Cl. Bochartus. ut videbimus ubi de Sampsone.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.